- HERALDUS
- I.HERALDUSAngliae REx, A. C. 1038. lege Heraldus.II.HERALDUSGerm. Herold, nuntius sacer, qui inter hostium cuneos libere fert imperata; munus antiquissimum et ab Heroum aevo. Exegit enim semper necessitas, ut inter ipsos hostes belli haberetur indictio, captivorum redemptio, occisorum sepulturae, colloquia, nuntia, tesponsiones, induciae: pax interdum et foedera. Electi igitur, qui in his operam navarent, ex ipsis honoratioribus viri spectabiles, qui non solum au ctoritate pollerent, sed e cultu etiam religionis, immunitatem prae se ferentes, turo irent et reditent, ac illaesi inter arma versarentur. Hi propterea Graecis Κήρυκες, i. e. Praecones, Caduceatores, et verbo autochthone, quod apud Senec. legitur, Ceryces dicti sunt: Sic enim ille ad Seren. Non vis nisi Consul aut Prytanis, aut Ceryx; aut Suffes administrare Rem publicam. Ab adiunctis vero θεράποντες, et ἄγγελοι. Hom Il. α.Χαίριτε κήρυκες, Διὸς ἄγγελοι, ἠδὲ καὶ ἀνδρῶν,Ceryces salvete, Iovis famuli atque Deorum, etc.Quibus, ob personarum reverentiam, saevius ipse Achilles sic excipit, licêt delitias eius sublatum Briseida venirent. Fas enim Cerycibus, etiam apud hostes, imperata libere enuntiare. Hinc exsecta in sacrificiis lingua, illis dabatur: Mercurioqueve sacri et inter Sacerdotes sunt habiti. Sceptra etiam gestabant, tum ad au ctoritatem arguendam, tum ad pangenda foedera, et dimicationes dirimendas: sic Hectorem et Aiacem acerrime contendentes, Cerycum diremit interventus, Iliad. η. Principibus tamen Heroibusqueve famulabantur: in conviviis aquam manibus affundentes, vinumqueve et citharam porrigentes: in publicis quoqueve negotiis, sua passim obeuntes munera. Unde ab Hom. τοῖς ἥρωϚι διακονεῖν, modo δημιουργοὶ dicuntur. Erant horum in Graecorum exercitu, qui e 12. fertur myriadibus constitisle, novem. Sic enim. Homer. Iliad. β.——— Ο῞μαδος δ᾿ἦν εννέα δέ σφεαςΚήρυκες βοόωντες ἐρήτυον.Nomina eorum e Spondano: Talthybius. Eurybates I. Odius. Eurybates II. Asphalio. Eteoneus. Stentor. Theotes. Calchas. Qui Homero ἄγγελοι, illi Virg. Nuntii sunt: Aen. l. 12. v. 75.Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyrannoHaud placitura refer.Quo sensu apud Liv. l. 1. c. 54. Nuntius Regius, et Nuntius publicus: Qui autem bellum apud Rom. indicabant, et in istiusmodi versabantur muneribus, Feciales vulgariter nuncupati sunt, a Faciendo, ut Festo placuit, quod belli pacisqueve faciendae penes eos ius erat aliis a foedere sanciendo, qui vocem proin per oe. scribunt, ut Marcell. et Liv. Bellum vero inferre non licebat, nisi quatuor ex his de iniuria conquerentes, satisfieri prius ab inferentibus petiissent, iuste susceptum denuntiassent, atqueve unus hastam ferratam, sanguineam et praeustam, ad fines eorum tulisset, et non minus tribuspraesentibus puberibus, re expositâ, bellum indixisset, ipsamqueve hastam in fines eorum proiecisset, Liv. De clarigandis et repetendis sic emissi Feciales. Legati sancti, nec non Oratores appellati sunt, ut e Nonio Marcello l. 3. c. 12. constat, qui praeterea e Varronis de Pop. R. vita l. 3. Fecialium numerum refert fuisse 20. atque eos de iniuriis cognovisse et iudicasse, legatis impositis, addit. Erant autem Sacerdotes, a Numa Pompilio in collegium instituti, sub suo Antistite: qui a patrando foedere, Pater patratus dictus est: Cuius ut et Foecialium creandorum cerimoniam Liv. exhibet l. 1. c. 24. ubi inter alia: Foecialis erat M. Valerius: Patrem patratus Sp. Fufium fecit, verbenâ caput capillosqueve tangens. Moris quippe fuit, ut Feciales verbenâ aut sagmine, herbis sacris e Capitolio petitis, coronarentur: praesertim de pace acturi. Inde Verbenarii, Sagmarii et Sagminarii nuncupati sunt: quae tamen omnes appellationes interdum ad minaces ipsos Feciales, belli nuntios, transferuntur, quippe et his eadem symbola, ut e gestaminis sanctitate sancti dignoscerentur, eoqueve forent ab iniuria immunes. Hinc Catonis illud: Caduceatori nemo homo nocet. Verbenâ autem redimitos fuisse Feciales, tam bellum indicentes, quam pangentes foedera, docet Serv. ad illud Virg. Aen. l. 12. v. 120.Velati lino et verbenâ tempore vincti.Apud Germanos, Gallos, Anglos, etc. Heraldorum nomen celebre, Germanicae utique originis. Hinc quidam Herhault scribunt, i. e. dominium celsum; quidam Herold, quasi dominium veteranum: nonnulli Herald, i. e. ministrum exercitus: alii Heer-houd, i. e. domino vel exercitui fidelis. Hos Angli habuêre, sub excessu Henticii III. in classes iam tum distinctos. Alii nempe mere fuêre administri Regis et ad regiam dignitatem, tamquam in capite, pertinuêerunt; Alii ad regiam sobolem eiusdemqueve familias et apennagia; Alii ad familias Procerum e Regio toro non oriundas. Primi generis Heraldi, solum appellabantur Reges armorum seu Heraldorum, habentes provincias, Reges item provinciales, Cuiusmodi tautum duo Angliae fuêre antiquitus designati, viz. Rex partium Australium: seu prov. Australis, i. e. Cis Trentanae, et Rex partium Borealium, seu prov. Borealis i. e. Ultra-Trentanae. Illae subinde Clarencieux, hic Norroy vulgariter dictus est: Duo item ex partibus Franciae, quae tum Anglopatebant, scilicet Guyon, sub Eduardo I. deinceps Agencourt, ab Henrico V. in memoriam partae illic victoriae, institutus. Unus insuper Hiberniae, Ierland vocatus; quod nomen Eduardus VI. in Ulster mutavit. Hi omnes immediate ad Regem pertinebant, et Reges dicti sunt. Qui vero Reginae soboli eiusdemqueve ascripti sunt apennagiis, non Reges armorum, sed Heraldi simpliciter appellabantur: ut et tertium genus procerum familiis inservientes. Sed exolevit hoc o mnino: et in sacrum patrimonium redeuntibus apennagiis, genus secundum ad Regem revolutum, non exstinctum est. Primus Angliae Heraldos in collegium scripsit Richardus III. corporationisqueve privilegiis honestavit. Immunes a subsidiis. teloniis et omnibus muneribus Reip. Eduardus VI. declaravit. Sed in novenarium redactos numerum vid. tres Reges, et sex Heraldos Philippus et Maria ubrius adornantes, novo firmarunt diplomate, in quo tituli et ordo Heraldorum sic eduntur:Garter, Rex Armorum Anglicorum.Clarencieux, Rex Armorum partium Australium.Norroy, Rex Armorum partium Borealium.Windsor. Somerset. Chester. York. Richmond. Lancaster. E' quibus Garter, ab Henrico V. Clarencieux, ab Eduardo IV. Windsor et Chester, ab Eduardo III. Somerset, ab Henrico VIII. York et Lancaster, a filiis Eduardi III. instituti leguntur: incertâ reliquorum origine. Domi hi omnes ministerium navant, in fastu regio adornando, in Coronationibus, Nuptiis, Baptismatibus, Exsequiis, Principum congressibus et Festis maioribus celebrandis. Pompas ducunt et curant: ut et illustria spectacula, hastiludia, duella, Nobilium item insignia et genealogias. Quidquid denique ad nobilitarem spectat et rem honorariam, istorum cutae tamquam sacris custodibus et templi Honoris Aedituis, demandatur. Foris obeunt legationes; belli, pacis, foederisqueve sunt nuntii. Hisinferiores sunt Pursuivandi, quibus milites caligati, de quibus omnibus vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch. Coronari Heraldos et consecrari et torque insignibusqueve Regis indui mos: sceptro tamen potestatis symbolo, ut olim Ceryces, hodie non donantur. Sed nec Cerycium seu Cerycum σκῆπτρον virgam praecise REgiam notabat, verum baculus erat utrinque habens duos serpentes implexos, et faciebus invicem adversos, teste Suida: qui addit, rectum baculum inter adversos serpentes, rectam rationem notare, inter adversos exercitus, observandam. En Mercurio sacri Mercurii gerunt insigne; clientes patroni caduceum, seu virgam sacratam. Vide quoqueve Philon. Iud. l. de legatione ad Caium. Franci vett. qui in multis Graecos sequuntur, in istiusmodi ritibus virgis quoqueve consecratis usi sunt, vide Gregor. Tur. l. 7. c. 32. Cuius ritus verstigium Ioh. Frid. Saxoniae Elector retinuit, qui A. C. 1545. bellum Carolo V. indicturum famulum nobilem delegans, virgâ eum tenui, quali utuntur equitantes, insignivit. Cur autem sceptrum ad foedera adhibeatur, docet Serv. in Aen. l. 12. v. 206. Maiores, inquit, semper ad foedus simulacrum Iovis adhibebant, quod cum fieri semper commode non posset, inventum est, ut sceptrum tenentes, quasi imaginem simulacrumqueve redderent Iovis. Cur autem Heraldi Reges dicantur, variae afferuntur rationes. Roy, apud Francos, praepositum et visitatorem interdum significat: sic Roy de merciers appellatus olim est, qui rem venalem in Aula exercentibus praepositus, merces, pondera et mensuras curabat, ab A. C. 1597. Visiteur dictus. Et antiquius Roy de Ribauldes, Aulam lustrabat; blatrones, insidiatores et faecem populi, manu sagittariorum stipatus,arcebat, a Carolo VI. mutatus in Prevoft de l'hostel, A. C. 1381. Apud Rom. qui sacris et cerimoniis praefuit, Rex quoqueve dictus est: Sic ergo Heraldis, Regis cutantibus cerimonias et sacram dignitatem, sua mansit Regia appellatio; Praesertim dum personam Regis quodammodo exhiberent, coronati, consecrati, et armis seu insiguibus Regiis, tamquam ipsius Regis militari indumento, adornati. Ob Regium proin honorem sanctius conservandum, edicto cavit Philippus Aug. ut Regalium hae rituum cerimoniae, nulli conferrentur, donec cingulo militari, Regibus ipsis in desiderio, ornaretur. Consecrantur tandem hodiequeve Heraldi, e prisco Ethnicorum more: Principe, aut vicario eius Comite Mariscallo, craterem vini in Heraldi caput provoluti in genua effundente, nomenqueve muneris imponente: quae libandi olim et consecrandi cerimonia. Plura de his vide apud Aeneam Sylv. Ep. 126. ad Ioh. Hinderbach. Henric. Spelmann. in Gloss. Arch. etc. Item Nicolaum Uptonum de Mil. officio l. 1. c. 12. Auctorem libri Gall. Heraud de la Guerre, editi Parisiis A. C. 1610. Columberium, et, qui primo loco dicenduserat, Phil. Iac. Spener. Opere illustri deArte Herald. II. Vol. in Fol. Francof. impresso.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.